- PLOTIAS Crispinus
- PLOTIAS Crispinusquem Aretalogum fuisse cognominatum, quod garrula scripserit carmina, Porphyrius est Auctor. Hic Stoicam sectam professus, atque idem poeta fuit; sed cuius versus numerô forent multi, levis vero ponderis. Cum in aliis locis eius meminit Horatius, tum Sat. 1. l. 1. v. ult.——— Ne me Crispini scrinia lippiCompilâsse putes, verbum non amplius addam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.